Apostolic Penitentiary

Taxonomy

Code

Scope note(s)

Source note(s)

Display note(s)

Hierarchical terms

Apostolic Penitentiary

Equivalent terms

Apostolic Penitentiary

Associated terms

Apostolic Penitentiary

3 Archive Record results for Apostolic Penitentiary

Only results directly related

Form Letter for response

Scanned Latin text - no translation:

14 iulii 1983
N.481/83-2

Ad: Sacerdotem Aloysium (de Magistris Regentem),
Sacra Paenitentiaria Apostolica.

Reverendissime Pater in Domino,

Cratus sum propter permissionem in litteris tuis qui me pervenerunt hac ipsa die. Vota Ecellentissimii Episcopi nostri atque vota mea vere satisfacta sunt in concessione Secrae Paenitentiariae pro celebratione anniversarii quinquagesimi restaurationis et institutionis sanctuarii nationalis Virginis Mariae apud Walsingham, anno Domini 1984.

Cum salutationibus ex sanctuario Sanctae Mariae apud Walsingham, famulus tuus addictus in Domino sum,

Unknown

Letter

Scanned Latin text - no translation:

SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA
APUD CIVITATEA VATICANA

N 481/83-1 Romae, die 4 iulii 1983

Admodum Reverende Pater,

Ad hanc Sacram Paenitentiariam pervenerunt litterae, a Reve rentia Tua die 21 elapsi mensis iunii datae, quibus agitur de Indulgentiis Anni Sancti usque ad completum annum 1984 prorogandis pro fidelibus concurrentibus ad Nationale Sanctuarium Beatae Mariae Virginis Domine Nostrae, extans in loco Walsingham, Dioecesis Angliae Orientalis.

Ad rem hoc Sacrum Dicasterium hac ipsa die qua litterae pervenerunt respondere festinat:Concessio prorogationis Indulgentiae Anni Sancti qua talis petenda est ab Ipso Summo Pontifice Personaliter, et ideo litterae precum, si quidem mittendae erunt, mitti debent per tramitem Secretariae Status. Sed iam nunc Sacra Paenitentiaria, Apostolica Auctoritate sibi collata, potest concedere munus Indulgentiae Plenariae, pro tempore a Reverentia Tua indicato, et ob sollemnia conexa cum quinquagesimo anniversario a restauratio ne praedicti Sanctuarii: scilicet potest concedere spiritale Indulgentiae beneficium titulo non Anni Sancti sed celebrationum propriarum Sanctuarii. Et ne tempus necessario longius decurrat, praesentibus litteris iam addit Rescriptum quo Indulgentiae pro sollemniis Sanctuarii conceduntur, sub condicione approbationis ex parte Excellentissimi Episcopi Dioecesani. Ita confidit Sacra Paenitentiaria laudando zelo pastorali Excellentissimi Episcopi et Reverentiae Tuae desideratum auxilium praebuisse, et animabus fidelium istius Nationis divinae largitatis emolumentum copiose suppeditasse.

Grata erit Sacra Paenitentiaria Paternitati Tuae admodum Reverendae si, post acceptas has litteras, cum adnexo Rescripto, humanissime rescribere velit utrum facta concessio votis exhibitis satisfecerit, an directa postulatio Beatissimo Patri necessaria visa fuerit.

Hanc occasionem nactus, impensos religiosi obsequii mei sensus Tibi libenter pando meque profiteor

Paternitati Tuae admodum rev.dae addictissimum in Domino famulum

Unknown

Letter

Scanned Latin text - no translation:

SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA
APUD CIVITATEM VATICANAM

n. 481/83

ΒΕΑTΙSSΙΜΕ PΑΤΕR ,

Rector sanctuarii B. Mariae V. de WALSINGHAM, intra fines dioecesis Angliae Orientalis, exponit quod adveniente anno 1984 sollemni modo anniversarium quinquagesimum celebrabitur restaurationis et institutionis eiusdem sanctuarii in centrum pro tota natione peregrinationis et orationis ad honorem D.N. Iesu Christi Eiusdemque Virginis Matris Mariae, et, huius anniversarii gratia, magnus populi christiani concursus illuc adventurus praevidetur.

Ut autem horum fidelium spirituali profectui quam maxime consulatur, praefatus rector Sanctitatem Tuam enixe rogat ut gratias, quae infra indicantur, illis concedere dignetur, scilicet:

1) Plenariam indulgentiam, ab iisdem, paenitentiae sacramento expiatis, sacra refectis Synaxi et ad mentem Sanctitatis Tuae orantibus, lucrandam:
a) quoties ad idem sanctuarium turmatim peregrindi fuerint;
b) quoties ibidem alicui sacrae functioni, quae peculiari sollemnitate celebrabitur, interfuerint;
c) die ab unoquoque fideli eligendo, semel tantum durante anniversario, si dictum sanctuarium devote visitaverint.

2) Facultatem pro Exc.mo Episcopo, qui praecipuam anniversarii sacram celebrationem peraget, impetiendi, expletis iisdem sacris, Benedictionem papalem cum adnexa plenaria indulgentia, lucranda a christifidelibus qui, uti supra rite dispositi, eamdem Benedictionem pie acceperint.

Romae, die 4 iulii 1983.

SACRA PAENITENTIARIA benigne annuit pro gratia iuxta preces, dummodo accedat Ordinarii loci consensus. Praesenti pro anno 1984 tantum valituro.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

OBLATIO LIBERA

Unknown