Scanned Latin text - no translation:
SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA
APUD CIVITATEM VATICANAM
n. 481/83
ΒΕΑTΙSSΙΜΕ PΑΤΕR ,
Rector sanctuarii B. Mariae V. de WALSINGHAM, intra fines dioecesis Angliae Orientalis, exponit quod adveniente anno 1984 sollemni modo anniversarium quinquagesimum celebrabitur restaurationis et institutionis eiusdem sanctuarii in centrum pro tota natione peregrinationis et orationis ad honorem D.N. Iesu Christi Eiusdemque Virginis Matris Mariae, et, huius anniversarii gratia, magnus populi christiani concursus illuc adventurus praevidetur.
Ut autem horum fidelium spirituali profectui quam maxime consulatur, praefatus rector Sanctitatem Tuam enixe rogat ut gratias, quae infra indicantur, illis concedere dignetur, scilicet:
1) Plenariam indulgentiam, ab iisdem, paenitentiae sacramento expiatis, sacra refectis Synaxi et ad mentem Sanctitatis Tuae orantibus, lucrandam:
a) quoties ad idem sanctuarium turmatim peregrindi fuerint;
b) quoties ibidem alicui sacrae functioni, quae peculiari sollemnitate celebrabitur, interfuerint;
c) die ab unoquoque fideli eligendo, semel tantum durante anniversario, si dictum sanctuarium devote visitaverint.
2) Facultatem pro Exc.mo Episcopo, qui praecipuam anniversarii sacram celebrationem peraget, impetiendi, expletis iisdem sacris, Benedictionem papalem cum adnexa plenaria indulgentia, lucranda a christifidelibus qui, uti supra rite dispositi, eamdem Benedictionem pie acceperint.
Romae, die 4 iulii 1983.
SACRA PAENITENTIARIA benigne annuit pro gratia iuxta preces, dummodo accedat Ordinarii loci consensus. Praesenti pro anno 1984 tantum valituro.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
OBLATIO LIBERA